- ASININUS Lac
- ASININUS Lacad faciem nitidiorem redeendam olim adhibitum. Lini enim delcatos, vel ad candorem nitoremque cutis conciliandum, vel, ne cito barbati essent, certum, Sueton. de Othone c. 12. narrat, faciem quottidie pane madidô linere consuetum etc. Martial. l. 10. Epigr. 68. de muliere:Deque coloratis numquam lita mater Etruscis, etc.Cuiusmodi medicamina, quae praestabant, ne facies Sole laederetur, θερινὰ προφυλακτικὰ προσώπων, astivas tutelas facierum, vocabant ornatricis Philosophiae auctores, eaque omnia inungendo peragebantur. Quae vero faciebant, ut nitor et candor pararetur in facie, προσώπου ἐπίχριςτα λαμτρυντικὰ, unguenta faciem splendentem facientia, dicebantur: quibus tandem cutis tendebatur, τετάνωθρα, et τετανώματα, tentipellia, veter. Latinis. Alia autem erant καταπλάσματα, alia σμήγματα, quibus ad cutem poliendam utebantur: sublatis enim cataplasmatis σμήγματα adhibebant. Uti etiam Iuvenalis observavit, ubi Sat. 6. v. 467. in sequiorem serum καταπλάτματα eleganter tectovia vocat:Tandem aperit vultum et tectoria prima reponit,Incipit agnosci.Ubi tectoria vocat panem illum, quô madidô faciem linebant, ac veluti tectoriô quôdam inducebant, τετανωτικῷ καὶ ςτιλβωτικῷ τȏυ χρωτός: quod tectorium seu cataplasma abstergebant, smegmate ex lacte asinino, cum ad moechos irent. Iuvenal. Sat. 6. v. 461.---- ---- Ridendaque multôPane tumes facies, aut pinguia PoppaanaSpirat, et hinc miseri viscantur labra mariti,Ad moechum lotâ veniunt cute. ----i. e. lomentô expolitâ, vel smegmate, sublatô ἐπιχρίςῳ. Lac asininum ad hanc rem idem memorat, v. 468.Incipit agnosci atque illô lacte fovetur,Propter quod secum comites educit asellas.Ubi vetus Interpres. Asininô lacte faciem linit, ut cutem tendat et candorem eliciat, etc. Salmas. ad Ael. Spartian. in Hadriano Caes. c. 4. Ea vero smegmata Poppaeana vocat Iuvenal. supra a Poppaea, Neronis uxore, quae vel prima lacte tali, vel inter primas, usa est.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.